Latin · ~7 min
Lines 1.43-1.86
Ovid, II. Phyllis Demophoonti 1.43-86
Not analysed yet
si de tot laesis sua numina quisque deorum
vindicet, in poenas non satis unus eris.
Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci
ut, qua desererer, firma carina foret!
remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes.
heu! patior telis vulnera facta meis!
credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis;
credidimus generi nominibusque tuis;
credidimus lacrimisan et hae simulare docentur?
hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?
dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
parte satis potui qualibet inde capi.
Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque
debuit haec meriti summa fuisse mei!
turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
paenitet, et lateri conseruisse latus.
quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset
nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.
speravi melius, quia me meruisse putavi;
quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.
Fallere credentem non est operosa puellam
gloria. simplicitas digna favore fuit.
sum decepta tuis et amans et femina verbis.
di faciant, laudis summa sit ista tuae!
inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
magnificus titulis stet pater ante suis.
cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes
et Sinis et tauri mixtaque forma viri
et domitae bello Thebae fusique bimembres
et pulsata nigri regia caeca dei
hoc tua post illos titulo signetur imago:
hic est, cuius amans hospita capta dolo est.
de tanta rerum turba factisque parentis
sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
quod solum excusat, solum miraris in illo;
heredem patriae, perfide, fraudis agis.
illanec invideofruitur meliore marito
inque capistratis tigribus alta sedet;
at mea despecti fugiunt conubia Thraces,
quod ferar externum praeposuisse meis.
atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas;
armiferam Thracen qui regat, alter erit.
exitus acta probat.' careat successibus, opto,
quisquis ab eventu facta notanda putat!