Latin · ~4 min
Lines 1.131-1.154
Ovid, III. Briseis Achilli 1.131-154
Not analysed yet
est aliquid collum solitis tetigisse lacertis,
praesentisque oculos admonuisse sui.
sis licet inmitis matrisque ferocior undis,
ut taceam, lacrimis conminuere meis.
Nunc quoquesic omnes Peleus pater inpleat annos,
sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis!
respice sollicitam Briseida, fortis Achille,
nec miseram lenta ferreus ure mora!
aut, si versus amor tuus est in taedia nostri,
quam sine te cogis vivere, coge mori!
utque facis, coges. abiit corpusque colorque;
sustinet hoc animae spes tamen una tui.
qua si destituor, repetam fratresque virumque
nec tibi magnificum femina iussa mori.
cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro;
est mihi qui fosso pectore sanguis eat.
me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,
ensis in Atridae pectus iturus erat!
A, potius serves nostram, tua munera, vitam!
quod dederas hosti victor, amica rogo.
perdere quos melius possis, Neptunia praebent
Pergama; materiam caedis ab hoste pete.
me modo, sive paras inpellere remige classem,
sive manes, domini iure venire iube!