Latin · ~7 min
Lines 1.43-1.85
Ovid, III. Briseis Achilli 1.43-85
Not analysed yet
An miseros tristis fortuna tenaciter urget,
nec venit inceptis mollior hora malis?
diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi
et fueram patriae pars ego magna meae;
vidi consortes pariter generisque necisque
tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat;
vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta
pectora iactantem sanguinolenta virum.
tot tamen amissis te conpensavimus unum;
tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.
tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,
utile dicebas ipse fuisse capi
scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas
et mecum fugias quae tibi dantur opes!
quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,
te dare nubiferis lintea velle Notis.
Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,
sanguinis atque animi pectus inane fuit.
ibis eto miseram! cui me, violente, relinquis?
quis mihi desertae mite levamen erit?
devorer ante, precor, subito telluris hiatu
aut rutilo missi fulminis igne cremer,
quam sine me Pthiis canescant aequora remis,
et videam puppes ire relicta tuas!
si tibi iam reditusque placent patriique Penates,
non ego sum classi sarcina magna tuae.
victorem captiva sequar, non nupta maritum;
est mihi, quae lanas molliat, apta manus.
inter Achaeiadas longe pulcherrima matres
in thalamos coniunx ibit eatque tuos,
digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote,
cuique senex Nereus prosocer esse velit.
nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus,
et minuent plenas stamina nostra colos.
exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor
quae mihi nescio quo non erit aequa modo
neve meos coram scindi patiare capillos
et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.'
vel patiare licet, dum ne contempta relinquar
hic mihi vae! miserae concutit ossa metus.
Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae,
et iacet ante tuos Graecia maesta pedes.
vince animos iramque tuam, qui cetera vincis!