Latin · ~7 min
Lines 1.90-1.134
Ovid, IV. Phaedra Hippolyto 1.90-134
Not analysed yet
haec reparat vires fessaque membra novat.
arcuset arma tuae tibi sunt imitanda Dianae
si numquam cesses tendere, mollis erit.
clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas
conciderant illo percutiente ferae;
nec tamen Aurorae male se praebebat amandum.
ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.
saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
sustinuit positos quaelibet herba duos.
arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;
illa ferae spolium pignus amoris habet.
nos quoque quam primum turba numeremur in ista!
si Venerem tollas, rustica silva tua est.
ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt
saxa neque obliquo dente timendus aper.
Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon,
et tenuis tellus audit utrumque mare.
hic tecum Troezena colam, Pittheia regna;
iam nunc est patria carior illa mea.
tempore abest aberitque diu Neptunius heros;
illum Pirithoi detinet ora sui.
praeposuit Theseusnisi si manifesta negamus
Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.
sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo;
in magnis laesi rebus uterque sumus.
ossa mei fratris clava perfracta trinodi
sparsit humi; soror est praeda relicta feris.
prima securigeras inter virtute puellas
te peperit, nati digna vigore parens;
si quaeras, ubi sitTheseus latus ense peregit,
nec tanto mater pignore tuta fuit.
at ne nupta quidem taedaque accepta iugali
cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis
non ego tollendi causa, sed ille fuit.
o utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
in medio nisu viscera rupta forent!
i nunc, sic meriti lectum reverere parentis
quem fugit et factis abdicat ipse suis!
Nec, quia privigno videar coitura noverca,
terruerint animos nomina vana tuos.
ista vetus pietas, aevo moritura futuro,
rustica Saturno regna tenente fuit.
Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret,
et fas omne facit fratre marita soror.