Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.1-1.46
Ovid, Medicamina faciei femineae 1.1-46
Not analysed yet
Discite quae faciem commendet cura, puellae,
Et quo sit vobis forma tuenda modo.
Cultus humum sterilem Cerealia pendere iussit
Munera, mordaces interiere rubi.
Cultus et in pomis sucos emendat acerbos,
Fissaque adoptivas accipit arbor opes.
Culta placent. auro sublimia tecta linuntur,
Nigra sub imposito marmore terra latet:
Vellera saepe eadem Tyrio medicantur aëno:
Sectile deliciis India praebet ebur.
Forsitan antiquae Tatio sub rege Sabinae
Maluerint, quam se, rura paterna coli:
Cum matrona, premens altum rubicunda sedile,
Assiduum duro pollice nebat opus,
Ipsaque claudebat quos filia paverat agnos,
Ipsa dabat virgas caesaque ligna foco.
At vestrae matres teneras peperere puellas.
Vultis inaurata corpora veste tegi,
Vultis odoratos positu variare capillos,
Conspicuam gemmis vultis habere manum:
Induitis collo lapides oriente petitos,
Et quantos onus est aure tulisse duos.
Nec tamen indignum: sit vobis cura placendi,
Cum comptos habeant saecula nostra viros.
Feminea vestri poliuntur lege mariti,
Et vix ad cultus nupta, quod addat, habet.
Se sibi quaeque parant, nec quos venentur amores
Refert; munditia crimina nulla merent.
Rure latent finguntque comas; licet arduus illas
Celet Athos, cultas altus habebit Athos.
Est etiam placuisse sibi cuicumque voluptas;
Virginibus cordi grataque forma sua est.
Laudatas homini volucris Iunonia pennas
Explicat, et forma multa superbit avis.
Sic potius vos urget amor quam fortibus herbis,
Quas maga terribili subsecat arte manus.
Nec vos graminibus nec mixto credite suco,
Nec temptate nocens virus amantis equae;
Nec mediae Marsis finduntur cantibus angues,
Nec redit in fontes unda supina suos;
Et quamvis aliquis Temesaea removerit aera,
Numquam Luna suis excutietur equis.
Prima sit in vobis morum tutela, puellae.
Ingenio facies conciliante placet.
Certus amor morum est: formam populabitur aetas,
Et placitus rugis vultus aratus erit.