Latin · ~7 min · Dactylic hexameter
Lines 9.495-9.534
Ovid, Metamorphoses 9.495-534
Not analysed yet
Quid mihi significant ergo mea visa? —quod autem
somnia pondus habent? —an habent et somnia pondus?
Di melius! —di nempe suas habuere sorores:
Sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
Sunt superis sua iura! Quid ad caelestia ritus
exigere humanos diversaque foedera tempto?
Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,
aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
mortua conponar, positaeque det oscula frater. —
Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum.
Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi!
At non Aeolidae thalamos timuere sororum!
Unde sed hos novi? Cur haec exempla paravi?
Quo feror? Obscenae procul hinc discedite flammae,
nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur! —
Si tamen ipse mei captus prior esset amore,
forsitan illius possem indulgere furori.
Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
ipsa petam! Poterisne loqui? poterisne fateri?
Coget amor: potero! vel, si pudor ora tenebit,
littera celatos arcana fatebitur ignis:
hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.”
In latus erigitur cubitoque innixa sinistro
“viderit: insanos” inquit “fateamur amores.
Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?”
et meditata manu componit verba trementi:
dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas
et notat et delet, mutat culpatque probatque,
inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
Quid velit ignorat; quidquid factura videtur,
displicet. In vultu est audacia mixta pudori.
Scripta “soror” fuerat, visum est delere sororem
verbaque correctis incidere talia ceris:
“Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
hanc tibi mittit amans: pudet, a! pudet edere nomen.
Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellem
posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
ante forem, quam spes votorum certa fuisset.