Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.3.1-1.3.46
Ovid, Tristia 1.3.1-46
Not analysed yet
Cum subit illius tristissima noctis imago,
qua mihi supremum tempus in urbe fuit,
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
finibus extremae iusserat Ausoniae,
nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi:
torpuerant longa pectora nostra mora.
non mihi servorum, comites non cura legendi,
non aptae profugo vestis opisve fuit.
non apter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus
vivit et est vitae nescius ipse suae.
ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
et tandem sensus convaluere mei,
adloquor extremum maestos abiturus amicos,
qui modo de multis unus et alter erant,
uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
imbre per indignas usque cadente genas,
nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
nec poterat fati certior esse mei.
quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
formaque non taciti funeris intus erat.
femina virque meo, pueri quoque funere maerent,
inque domo lacrimas angulus omnis habet.
si licet exemplis in parvis grandibus uti,
haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
iamque quiescebant voces hominumque canumque,
Lunaque nocturnos alta regebat equos.
hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens,
quae nostro frustra iuncta fuere Lari,
numina vicinis habitantia sedibus, inquam,
‘iamque oculis numquam templa videnda meis,
dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,
este salutati tempus in omne mihi.
et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
attamen hanc odiis exonerate fugam,
caelestique viro, quis me deceperit error,
dicite, pro culpa ne scelus esse putet,
ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
placato possum non miser esse deo.’
hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor,
singultu medios impediente sonos,
illa etiam ante Lares passis adstrata capillis
contigit extinctos ore tremente focos,
multaque in adversos effudit verba Penates
pro deplorato non valitura viro.