Latin · ~6 min · Elegiac couplet
Book 1, lines 1.5.45-1.5.84
Ovid, Tristia 1.5.45-84
Not analysed yet
scire meos casus siquis desiderat omnes,
plus, quam quod fieri res sinit, ille petit.
tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent
parvaque quot siccus corpora pulvis habet;
multaque credibili tulimus maiora ratamque,
quamvis acciderint, non habitura fidem.
pars etiam quaedam mecum moriatur oportet,
meque velim possit dissimulante tegi.
si vox infragilis, pectus mihi firmius aere,
pluraque cum linguis pluribus ora forent,
non tamen idcirco complecterer omnia verbis,
materia vires exsuperante meas.
pro duce Neritio docti mala nostra poetae
scribite . Neritio nam mala plura tuli.
ille brevi spatio multis erravit in annis
inter Dulichias Iliacasque domos:
nos freta sideribus totis distantia mensos
sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus,
ille habuit fidamque manum sociosque fideles:
me profugum comites deseruere mei.
ille suam laetus patriam victorque petebat:
a patria fugi victus et exul ego.
nec mihi Dulichium domus est Ithaceve Samosve,
poena quibus non est grandis abesse locis,
sed quae de septem totum circumspicit orbem
montibus, imperii Roma deumque locus,
illi corpus erat durum patiensque laborum:
invalidae vires ingenuaeque mihi.
ille erat assidue saevis agitatus in armis :
adsuetus studiis mollibus ipse fui.
me deus oppressit, nullo mala nostra levante:
bellatrix illi diva ferebat opem.
cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis,
illum Neptuni, me Iovis ira premit,
adde, quod illius pars maxima ficta laborum,
ponitur in nostris fabula nulla malis.
denique quaesitas tetigit tamen ille Penates,
quaeque diu petiit, contigit arva tamen:
at mihi perpetuo patria tellure carendum est,
ni fuerit laesi mollior ira dei.