Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.449-2.1.492
Ovid, Tristia 2.1.449-492
Not analysed yet
fallere custodes idem docuisse fatetur,
seque sua miserum nunc ait arte premi.
saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,
per causam meminit se tetigisse manum;
utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
et tacitam mensae duxit in orbe notam
et quibus e sucis abeat de corpore livor,
impresso fieri qui solet ore, docet:
denique ab incauto nimium petit ille marito,
se quoque uti servet, peccet ut illa minus,
scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas
cur totiens clausas exercet ante fores,
multaque dat furti talis praecepta docetque
qua nuptae possint fallere ab arte viros,
non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
et placet, et iam te principe notus erat.
invenies eadem blandi praecepta Properti:
destrictus minima nec tamen ille nota est.
his ego successi, quoniam praestantia candor
nomina vivorum dissimulare iubet,
non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,
naufraga servatis omnibus una foret.
sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes:—
hoc est ad nostros non leve crimen avos——
quid valeant tali, quo possis plurima iactu
figere, damnosos effugiasque canes;
tessera quos habeat numeros, distante vocato
mittere quo deceat, quo dare missa modo;
discolor ut recto grassetur limite miles,
eum medius gemino calculus hoste perit,
ut bellare sequens sciat et revocare priorem,
nec tuto fugiens incomitatus eat,
parva sit ut ternis instructa tabella lapillis,
in qua vicisse est continuasse suos,
quique alii lusus—neque enim nunc persequar omnes—
perdere, rem caram, tempora nostra solent.
ecce canit formas alius laetusque pilarum,
hic artem nandi praecipit, ille trochi.
composita est aliis fucandi cura coloris,
hic epulis leges hospitioque dedit;
alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,
quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.
talia luduntur fumoso mense Decembri,
quae damno nulli composuisse fuit.