Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 4, lines 4.1.45-4.1.90
Ovid, Tristia 4.1.45-90
Not analysed yet
ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,
ille nec iratos sentit habere deos.
utque soporiferae biberem si pocula Lethes,
temporis adversi sic mihi sensus abest.
iure deas igitur veneror mala nostra levantes,
sollicitae comites ex Helicone fugae,
et partim pelago partim vestigia terra
vel rate dignatas vel pede nostra sequi,
sint, precor, haec saltem faciles mihi! namque deorum
cetera cum magno Caesare turba facit,
meque tot adversis cumulant, quot litus harenas,
quotque fretum pisces, ovaque piscis habet,
vere prius flores, aestu numerabis aristas,
poma per autumnum frigoribusque nives,
quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
dum miser Euxini litora laeva peto.
nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :
huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
stamina de nigro vellere facta mihi.
utque neque insidias capitisque pericula narrem,
vera quidem, veri sed graviora fide,
vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
illum, qui populi semper in ore ruit .
quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
vixque sui tutum viribus esse loci!
aspera militiae iuvenis certamina fugi,
nec nisi lusura movimus arma manu;
nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
canitiem galeae subicioque meam.
nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
induimus trepida protinus arma manu.
hostis, habens arcus imbutaque tela venenis,
saevus anhelanti moenia lustrat equo,
utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
per sata, per silvas fertque trahitque lupus,
sic, siquem nondum portarum saepe receptum
barbarus in campis repperit hostis, habet:
aut sequitur captus coniectaque vincula collo
accipit, aut telo virus habente perit.
hic ego sollicitae lateo novus incola sedis .
heu nimium fati tempora longa mei!
et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
sustinet in tantis hospita Musa malis,
sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui
auribus accipiat verba Latina suis.