Latin
Lines 1.135-1.166
Ovid, VI. Hypsipyle Iasoni 1.135-166
Not analysed yet
turpiter illa virum cognovit adultera virgo,
me tibi teque mihi taeda pudica dedit.
prodidit illa patremrapui de caede Thoanta.
deseruit Colchosme mea Lemnos habet.
Quid refert, scelerata piam si vincit? et ipso
crimine dotata est emeruitque virum.
Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason!
quamlibet ignavis ipse dat arma dolor.
dic age, si ventis ut oportuit actus iniquis
intrasses portus tuque comesque meos
obviaque exissem fetu comitante gemello
hiscere nempe tibi terra roganda fuit!
quo vultu natos, quo me scelerate videres?
perfidiae pretio qua nece dignus eras?
ipse quidem per me tutus sospesque fuisses,
non quia tu dignus, sed quia mitis ego.
paelicis ipsa meos implessem sanguine vultus,
quosque veneficiis abstulit illa suis.
Medeae Medea forem. quod si quid ab alto
iustus adest votis Iuppiter ipse meis,
quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri
maereat et leges sentiat ipsa suas
utque ego destituor coniunx materque duorum,
a totidem natis orba sit aque viro!
nec male parta diu teneat peiusque relinquat:
exulet et toto quaerat in orbe fugam.
quam fratri germana fuit miseroque parenti
filia tam natis, tam sit acerba viro!
cum mare, cum terras consumpserit, aera temptet;
erret inops, exspes, caede cruenta sua.
haec ego, coniugio fraudata Thoantias, oro.
vivite devoto nuptaque virque toro!