# VI. Hypsipyle Iasoni 1.47-90

Ovid, VI. Hypsipyle Iasoni, Lines 1.47-1.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/vi-hypsipyle-iasoni/1.47

at mihi nec Iuno nec Hymen, sed tristis Erinys
praetulit infaustas sanguinolenta faces.
Quid mihi cum Minyis? quid cum Tritonide pinu?
quid tibi cum patria, navita Tiphy, mea?
non erat hic aries villo spectabilis aureo,
nec senis Aeetae regia Lemnos erat.
certa fui primosed me mala fata trahebant
hospita feminea pellere castra manu
Lemniadesque virosnimium quoque!vincere norunt:
milite tam forti vita tuenda fuit!
Urbe virum vidi tectoque animoque recepi.
hic tibi bisque aestas bisque cucurrit hiems.
tertia messis erat, cum tu dare vela coactus
inplesti lacrimis talia verba tuis:
"abstrahor, Hypsipyle. sed dent modo fata recursus;
vir tuus hinc abeo, vir tibi semper ero.
quod tamen e nobis gravida celatur in alvo,
vivat et eiusdem simus uterque parens!"
Hactenus. et lacrimis in falsa cadentibus ora
cetera te memini non potuisse loqui.
Ultimus e sociis sacram conscendis in Argon;
illa volat, ventus concava vela tenet.
caerula propulsae subducitur unda carinae:
terra tibi, nobis adspiciuntur aquae.
in latus omne patens turris circumspicit undas;
huc feror et lacrimis osque sinusque madent.
per lacrimas specto cupidaeque faventia menti
longius adsueto lumina nostra vident.
adde preces castas inmixtaque vota timori
nunc quoque te salvo persoluenda mihi!
Vota ego persolvam? votis Medea fruetur!
cor dolet atque ira mixtus abundat amor.
dona feram templis, vivum quod Iasona perdo?
hostia pro damnis concidat icta meis?
Non equidem secura fui semperque verebar,
ne pater Argolica sumeret urbe nurum.
Argolidas timuinocuit mihi barbara paelex!
non expectato vulnus ab hoste tuli.
nec facie meritisque placet, sed carmina novit
diraque cantata pabula falce metit.
illa reluctantem cursu deducere Lunam
nititur et tenebris abdere Solis equos;
illa refrenat aquas obliquaque flumina sistit,
illa loco silvas vivaque saxa movet.

---

Ovid, VI. Hypsipyle Iasoni. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ovid/ovid.her6.shtml.
