# VIII. Hermione Orestae 1.44-88

Ovid, VIII. Hermione Orestae, Lines 1.44-1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/viii-hermione-orestae/1.44

et tu quae referas facta parentis habes.
Tantalides omnes ipsumque regebat Achillem;
hic pars militiae, dux erat ille ducum.
tu quoque habes proavum Pelopem Pelopisque parentem;
si melius numeres, a Iove quintus eris.
Nec virtute cares. arma invidiosa tulisti;
sed tu quid faceres? induit illa pater.
materia vellem fortis meliore fuisses;
non lecta est operi, sed data causa tuo.
hanc tamen implesti; iuguloque Aegisthus aperto
tecta cruentavit, quae pater ante tuus.
increpat Aeacides laudemque in crimina vertit;
et tamen aspectus sustinet ille meos.
rumpor et ora mihi pariter cum mente tumescunt
pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
Hermione coram quisquamne obiecit Oresti,
nec mihi sunt vires, nec ferus ensis adest!
flere licet certe; flendo diffundimus iram,
perque sinum lacrimae fluminis instar eunt.
has semper solas habeo semperque profundo;
ument incultae fonte perenne genae.
Num generis fato, quod nostros errat in annos,
Tantalides matres apta rapina sumus?
non ego fluminei referam mendacia cygni
nec querar in plumis delituisse Iovem.
qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos,
vecta peregrinis Hippodamia rotis.
Castori Amyclaeo et Amyclaeo Polluci
reddita Moposia Taenaris urbe soror;
Taenaris Idaeo trans aequor ab hospite rapta
Argolicas pro se vertit in arma manus.
vix equidem memini. memini tamen: omnia luctus,
omnia solliciti plena timoris erant.
flebat avus Phoebeque soror fratresque gemelli,
orabat superos Leda suumque Iovem.
ipsa ego non longos etiam tunc scissa capillos
clamabam "sine me, me sine, mater abis?"
nam coniunx aberat. ne non Pelopeia credar,
ecce Neoptolemo praeda parata fui.
Pelides utinam vitasset Apollinis arcus!
damnaret nati facta proterva pater.
nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli
abducta viduum coniuge flere virum.
quae mea caelestes iniuria fecit iniquos?
quodve mihi miserae sidus obesse querar?

---

Ovid, VIII. Hermione Orestae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ovid/ovid.her8.shtml.
