# XII. Medea Iasoni 1.133-176

Ovid, XII. Medea Iasoni, Lines 1.133-1.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/xii-medea-iasoni/1.133

ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,
pro quo sum totiens esse coacta nocens.
ausus eso iusto desunt sua verba dolori!
ausus es "Aesonia" dicere "cede domo!"
iussa domo cessi natis comitata duobus
et, qui me sequitur semper, amore tui.
ut subito nostras Hymen cantatus ad aures
venit et accenso lampades igne micant
tibiaque effundit socialia carmina vobis,
at mihi funerea flebiliora tuba,
pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam,
sed tamen in toto pectore frigus erat.
turba ruunt et "Hymen" clamant "Hymenaee!" frequenter;
quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.
diversi flebant servi lacrimasque tegebant
quis vellet tanti nuntius esse mali?
me quoque quidquid erat potius nescire iuvabat,
sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,
cum minor e pueris iussus studione videndi
constitit ad geminae limina prima foris:
"hinc" mihi "mater adi! pompam pater" inquit "Iason
ducit et adiunctos aureus urget equos!"
protinus abscissa planxi mea pectora veste
tuta nec a digitis ora fuere meis.
ire animus mediae suadebat in agmina turbae
sertaque conpositis demere rapta comis.
vix me continui, quin sic laniata capillos
clamarem "meus est!" iniceremque manus.
Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!
inferias umbrae fratris habete mei!
deseror amissis regno patriaque domoque
coniuge, qui nobis omnia solus erat.
serpentes igitur potui taurosque furentes,
unum non potui perdomuisse virum.
quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
non valeo flammas effugere ipsa meas.
ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt
nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
non mihi grata dies, noctes vigilantur amarae
et tener a misero pectore somnus abit.
quae me non possum, potui sopire draconem.
utilior cuivis quam mihi cura mea est.
quos ego servavi, paelex amplectitur artus
et nostri fructus illa laboris habet.

---

Ovid, XII. Medea Iasoni. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ovid/ovid.her12.shtml.
