# XIII. Laodamia Protesilao 1.1-44

Ovid, XIII. Laodamia Protesilao, Lines 1.1-1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/xiii-laodamia-protesilao/1.1

XIII. Laodamia Protesilao
Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem
Haemonis Haemonio Laodamia viro.
Aulide te fama est vento retinente morari:
a! me cum fugeres, hic ubi ventus erat?
tum freta debuerant vestris obsistere remis;
illud erat saevis utile tempus aquis.
oscula plura viro mandataque plura dedissem
et sunt quae volui dicere multa tibi.
raptus es hinc praeceps et qui tua vela vocaret,
quem cuperent nautae, non ego, ventus erat.
ventus erat nautis aptus, non aptus amanti;
solvor ab amplexu, Protesilae, tuo
linguaque mandantis verba inperfecta reliquit;
vix illud potui dicere triste "vale."
Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit,
iamque meus longe Protesilaus erat.
dum potui spectare virum, spectare iuvabat
sumque tuos oculos usque secuta meis;
ut te non poteram, poteram tua vela videre,
vela diu vultus detinuere meos.
at postquam nec te nec vela fugacia vidi,
et quod spectarem, nil nisi pontus erat,
lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis
succiduo dicor procubuisse genu.
vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
vix mater gelida maesta refecit aqua.
officium fecere pium, sed inutile nobis:
indignor miserae non licuisse mori.
Ut rediit animus, pariter rediere dolores;
pectora legitimus casta momordit amor.
nec mihi pectendos cura est praebere capillos
nec libet aurata corpora veste tegi.
ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta
creditur, huc illuc, qua furor egit, eo.
conveniunt matres Phylleides et mihi clamant:
"Indue regales, Laodamia, sinus!"
scilicet ipsa geram saturatas murice lanas,
bella sub Iliacis moenibus ille gerat?
ipsa comas pectar? galea caput ille premetur?
ipsa novas vestes, dura vir arma ferat?
qua possum, squalore tuos imitata labores
dicar et haec belli tempora tristis agam.
Dyspari Priamide, damno formose tuorum,
tam sis hostis iners quam malus hospes eras!

---

Ovid, XIII. Laodamia Protesilao. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ovid/ovid.her13.shtml.
