Latin · ~7 min
Lines 1.43-1.84
Ovid, XIX. Hero Leandro 1.43-84
Not analysed yet
iamne suas umeris illum deponere vestes,
pallade iam pingui tinguere membra putas?'
adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet,
sed movet obrepens somnus anile caput.
postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam,
'lentaque dimotis bracchia iactat aquis.'
paucaque cum tacta perfeci stamina terra
an medio possis, quaerimus, esse freto.
et modo prospicimus, timida modo voce precamur,
ut tibi det faciles utilis aura vias;
auribus incertas voces captamus et omnem
adventus strepitum credimus esse tui.
sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
acta, subit furtim lumina fessa sopor.
forsitan invitus mecum tamen, improbe, dormis
et, quamquam non vis ipse venire, venis.
nam modo te videor prope iam spectare natantem,
bracchia nunc umeris umida ferre meis,
nunc dare quae soleo, madidis velamina membris,
pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
multaque praeterea linguae reticenda modestae
quae fecisse iuvat, facta referre pudet.
me miseram! brevis est haec et non vera voluptas;
nam tu cum somno semper abire soles.
firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes,
nec careant vera gaudia nostra fide.
cur ego tot viduas exegi frigida noctes?
cur totiens a me, lente morator, abes?
est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
nocte sed hesterna lenior aura fuit.
cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?
protinus ut similis detur tibi copia cursus,
hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
at cito mutata est pacati forma profundi.
tempore, cum properas, saepe minore venis.
hic, puto, deprensus nil quod querereris haberes
meque tibi amplexo nulla noceret hiems.
certe ego tum ventos audirem laeta sonantes
et numquam placidas esse precarer aquas.
quid tamen evenit, cur sis metuentior undae
contemptumque prius nunc vereare fretum?