# XVII. Helene Paridi 1.1-42

Ovid, XVII. Helene Paridi, Lines 1.1-1.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ovid/xvii-helene-paridi/1.1

XVII. Helene Paridi
Si mihi quae legi, Pari, non legisse liceret,
servarem numeros sicut et ante probae.
Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros,
non rescribendi gloria visa levis.
ausus es hospitii temeratis advena sacris
legitimam nuptae sollicitare fidem!
scilicet idcirco ventosa per aequora vectum
excepit portu Taenaris ora suo
nec tibi, diversa quamvis e gente venires,
oppositas habuit regia nostra fores,
esset ut officii merces iniuria tanti?
qui sic intrabas, hospes an hostis eras?
nec dubito quin haec, cum sit tam iusta, vocetur
rustica iudicio nostra querela tuo.
rustica sim sane, dum non oblita pudoris
dumque tenor vitae sit sine labe meae.
si non est ficto tristis mihi vultus in ore
nec sedeo duris torva superciliis,
fama tamen clara est, et adhuc sine crimine lusi
et laudem de me nullus adulter habet.
quo magis admiror, quae sit fiducia coepti
spemque tori dederit quae tibi causa mei.
an quia vim nobis Neptunius attulit heros,
rapta semel videor bis quoque digna rapi?
crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
non tamen e facto fructum tulit ille petitum;
excepto redii passa timore nihil.
oscula luctanti tantummodo pauca protervus
abstulit: ulterius nil habet ille mei.
quae tua nequitia est, non his contenta fuisset.
di melius! similis non fuit ille tui.
reddidit intactam minuitque modestia crimen
et iuvenem facti paenituisse patet.
Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
ne quando nomen non sit in ore meum?
nec tamen irascorquis enim succenset amanti?
si modo, quem praefers, non simulatur amor.
hoc quoque enim dubito, non quod fiducia desit,
aut mea sit facies non bene nota mihi,
sed quia credulitas damno solet esse puellis
verbaque dicuntur vestra carere fide.

---

Ovid, XVII. Helene Paridi. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ovid/ovid.her17.shtml.
