Latin
Lines 1.1-1.41
Ovid, XVIII. Leander Heroni 1.1-41
Not analysed yet
XVIII. Leander Heroni
Quam cuperem solitas, Hero, tibi ferre per undas
accipe Leandri, dum venit ipse, manum.
Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem,
si cadat unda maris, Sesti puella, tibi.
si mihi di faciles si sunt in amore secundi,
invitis oculis haec mea verba leges.
sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur
currere me nota nec patiuntur aqua?
ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis
turbida perque cavas vix adeunda rates.
unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra
redditur, e portu navita movit iter;
adscensurus eram, nisi quod cum vincula prorae
solveret, in speculis omnis Abydos erat.
non poteram celare meos, velut ante, parentes,
quemque tegi volumus, non latuisset amor.
protinus haec scribens, 'felix, i, littera!' dixi,
'iam tibi formosam porriget illa manum.
forsitan admotis etiam tangere labellis,
rumpere dum niveo vincula dente volet.'
talibus exiguo dictis mihi murmure verbis,
cetera cum charta dextra locuta mea est.
at quanto mallem, quam scriberet, illa nataret,
meque per adsuetas sedula ferret aquas!
aptior illa quidem placido dare verbera ponto;
est tamen et sensus apta ministra mei.
septima nox agitur, spatium mihi longius anno,
sollicitum raucis ut mare fervet aquis.
his ego si vidi mulcentem pectora somnum
noctibus, insani sit mora longa freti.
rupe sedens aliqua specto tua litora tristis
et, quo non possum corpore, mente feror.
lumina quin etiam summa vigilantia turre
aut videt aut acies nostra videre putat.
ter mihi deposita est in sicca vestis harena;
ter grave temptavi carpere nudus iter:
obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor
mersit et adversis ora natantis aquis.
at tu, de rapidis inmansuetissime ventis,
quid mecum certa proelia mente geris?
in me, si nescis, Borea, non aequora, saevis.