# Optica 100

Paolo Lucini, Optica, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/100

Radit iter liquidum, motantque cacumina quercus
Summa leves zephyris surgentibus, et freta ponti
Incipiunt agitata tumescere, iamque refusis
Fluctibus, et salsa rorant aspergine cautes.
Ne tamen aut citius radii quam forte necesse est,
Serius aut coëant: spatiis cum ingentibus absunt
Quae tuimur, breviore globus se colligit orbe;
Cumque iterum simulacra oculos propiora lacessunt,
Continuo postrema globi membrana recedit,
Opticus et praeter morem producitur axis.
Protinus at radiis impulsum rete, fibraeque
Sole lacessitae, protentaque fila tremiscunt
Nervorum, rapidusque tremor per molle cerebrum
Diditur; appulsus ubi mens vigil excipit omnes
Nescio qua, atque animis species rerum intima surgit.
Quippe ita nascentis primaeva ab origine mundi
Constituit rerum sator; ut quae corpora sensus
Immutant agitantque, actutum percita norit
Mens animi, dulcisque optet sibi commoda vitae,
Noxiaque amoveat membris, ne victa fatiscant,
Et dulces nexus, et vincla tenacia solvant.
Seu proinde extentos vigeat diffusa per artus,
Seu tantum celsa capitis dominetur in arce,
Quo vigiles passim excubiae explorata reportant
Nervorum fremitu, atque habilis per membra vicissim Vnde fluit vigor, atque aurai simplicis ignis, Vt varia externos percellunt corpora sensus, d by pogle

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
