Latin
101
Paolo Lucini, Optica 101
Unproofread scanNot analysed yet
Sic varie assectusque capit, patiturque receptos.
Qua vero solidos artus mens influat, aut qua
Corpora inextensos animos extensa lacessant
Scire nefas: nos fata negant assurgere tantum
Praepetis ingenii nisu, et felicibus ausis.
Heu nil terrigenas sublimibus aetheris oris,
Nilque solo, pelagove latet: cur obiice rupto
Assurgant maria, et certo cur limite Titan
Flectat equos, qua se condant regione cometae,
Et nostras iterum sedes, caelumque revisant
Inventum, et flammas, et lancibus aëra fidis,
Et Phoebum, et longe fugientia pendimus astra:
Vectibus et, trochleisque immania pondera caelo
Tollimus, et numeris vasti metimur arenas
Oceani. Interea latet aeternumque latebit,
Qua compage simul, queis nexibus apta cohaeret,
Ac validis auriga velut moderetur habenis
Mens hebetes artus, aut qua gravis ista lutoque
Concreta, et pigris humoribus obsita moles
Afficiat caelestem animum: dumque omnia circum
Clara in Luce nitent, intus caligine caeca
Obruimur, densis nox incubat atra tenebris.
Nunc age, cum te non lateat super omnia miram
Naturam, et radiis variam fulgentibus esse;
Haud aequo tibi quisque color ferit impete visus.
Aërius irritant radii, quos sidere brumae
Intactae per summa nives iuga, quosque sereno
Aethere Luna vomiti plenis dum cornibus errat, Quosque rosae, miniumque rubens, quosque aureus ore