# Optica 102

Paolo Lucini, Optica, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/102

Chrysolithus: sed vere novo per florea rura
Densa minus tenero de cortice semina Lucis
Arbutaque fruticesque vibrant, silvaeque comantes:
Atque adeo Lux illa oculis gratissima vulgo
Accidit, apposito quod lumina scilicet ictu
Percellit, tremulas nec discutit impete fibras.
Sic quoque terrigenis veniunt gratissima veris
Tempora, quod glacie nec turpida membra rigenti
Stringit hyems, eademve calor sudore resolvit;
Temperies sed laeta viget, nervosque per omnes
Diditur et tepidas vitali sanguine venas.
Languidiore ciet nisu, fibrasque lacessit
Aegrius in stratum maris aequor, et arduus aër
Per noctem, et viola diffulgens purpura nigra.
Ac quoniam aetheriae Lucis natura genusque
Tam varium est, sic et variis appulsibus ipsae
Vertuntur species animorum, et amabile lumen
Percipit excita mens, pictosque in Luce colores
At quamquam duplex rerum pingatur imago,
Cernitur una tamen, quia nempe in sedibus isdem
Vtraque conspicitur: quod si tamen axis uterque
Opticus ad sedes iam non referatur easdem,
Distortisque oculis surgentem ad nubila turrim
Aut procul errantem spectabis in aethere Lunam
Singula quaeque tibi poterunt tum bina videri.

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
