# Optica 103

Paolo Lucini, Optica, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/103

Nec tremor ille oculis rutilo semel excitus ictu
Actutum perit, et depicta aboletur imago
Ast veluti tremit icta chelys, velut aerea motum
Servat nola diu, sic optica fila tremiscunt.
Proinde fit, ut rapidae pueri dum verbere fundae
Saxa rotant, torremve manu, prunamve rubentem,
Ductus in integrum videatur circulus orbem.
At vero formosa magis simulacra renident
Rete super, patuit cum pupula vastior, et cum
Mobiliorque Iris, nervorumque optica tactu
Fila levi tremuere, interfusosque liquores,
Et tunicas non ulla situ nubecula obumbrat,
Singula cumque suos subeuntia tela colores
Ostentant, totidemque fibras discreta lacessunt,
Et propius medium circumfunduntur ad axem.
At quae semotis obliquum illapsa recedunt
Longius axe plagis, vix experiere tuendo
Fulgere, et obscura cernes caligine tingi.
Sed faciles versare oculos, et protinus Irim
Mobilibus natura dedit per singula fibris
Ducere, et obliquis pupillam obvertere telis,
Qua demum variis obtutibus omnia lustrat,
Clarior atque animis circum undique surgit imago.
Scilicet oppositas in partes quatuor, ipsos
Convertunt oculorum orbes, qua forte necesse est,
Stamina sex, variumque gerunt pro munere nomen.
Hic docet arrectos ad sidera tollere vultus,

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
