# Optica 104

Paolo Lucini, Optica, 104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/104

Ille solum terrasque iubet spectare iacentes.
Lenaeos alius latices, admotaque labris
Pocula, et ingestas perlustrat musculus escas,
Ad naresque trahit celeri vaga lumina motu,
Atque eadem summas alius detorquet ad aures.
Calle sed obliquo gemini transversa tuentur,
Et motus animorum, et quos fovet ignis amores
Ossibus implicitus, produnt obtutibus aegris.
Vnde autem rabido cum forte viator ab aestu
Tecta subit, camposque, atque aëra linquit apertum
Sol ubi diffusa circum omnia Luce retexit;
Continuo nox atra cava circumvolat umbra,
Involvitque domum; nec multo deinde sequenti
Tempore circum picta patent simulacra, nitetque
Clara domus, pulsa vanescunt nocte tenebrae?
Nempe sub aprico se pupula vastior axe
Contrahit, impulsos ne vis Hyperionis orbes
Acrior, ac nimium fila optica lumen adurat.
Atque adeo vivae tunc cum minus obvia Luci
Ex improviso subiit loca, tempore certo
Est opus, ut clausos pandat diducta meatus,
Excipiatque sinu vasto, quae spicula nocti
Intermixta nitent; atque hinc mora certa priusquam
Fulgeat optatae species patefacta diei.
Saepe etiam caeco dum nox silet alta cubili
Seu frontem impingas, seu lumina pollice duro
Icta premas, concussa tremunt fila optica, et ultro

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
