Latin · Dactylic hexameter
LIBER I. 45
Paolo Lucini, Optica 11
Unproofread scanNot analysed yet
Cur non esse putes obnoxia legibus isdem
Et quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae
Effugiunt oculorum aciem tenuissima mole
Corpora, quaeque latent ima non cognita terra,
Quaeque procul longo via dividit invia tractu
Aëra per vastum, et magni per sidera Olympi?
Te neque tam prudens quisquam deterreat auctor,
Quin similes simili manare ab origine ducas
Effectus rerum, ratio nisi certa repugnet.
Ergo idem Solis flammas alit aestus, et ignem
Palladioque oleo, taedave ardente receptum:
Vis et ubique eadem Europaeque, Asiaeque per amplas Ac Libyae, Americesque plagas, geminaque sub arcto Pondera convexae sedem telluris ad imam Pertrahit, atque auras hominesque feraeque recentes Excipiunt, haustasque iterum pulmone repellunt. Iamque tibi has leges, atque haec praecepta sequuto