# Optica 111

Paolo Lucini, Optica, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/111

Excoluere homines vitae melioris in usus,
Iam radii vastis coëunt sub flexibus, atque
Omnia luminibus fiunt obnoxia fidis.
Quod si forte cupis te ex ordine rite doceri,
Munere quo praedura silex, et inertia saxa,
Et cinis in vitrum, et steriles conflentur arenae,
Ac veteri amisso pellucida massa rigore,
In quascumque voces formas haud tarda sequatur,
Cuncta tibi expediam. Vos o Nereides udae,
Quae Venetos fines, et littora amoena Murani
Incolitis, tuque ante alias pulcherrima nymphas
Adria non levibus praesens allabere coeptis.
Nunc age et in primis vatum condatur in orbem
Aedibus in mediis fornax, pandatque frequentes
Parietibus circumfusis adaperta fenestras,
Qua rabidae artifices semper nova pabula flammae
Suggerere, et ferro massam tractare rubentem
Saepius, et duro valeant instare labori:
At non omne lutum, non omnis idonea tellus
Est operi. Hispanam tute haec ad munera Cretam
Delige, quam veniens usu experientia longo
Esse habilem flammis ignique impune ferendo
Edocuit. Flammis nam saepe furentibus omnis
Solvitur, et rimas fornax deducit hiantes,
Atque opere in medio plerumque evicta fatiscens
Heu pessum immensos sumptus dedit atque labores.

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
