# Optica 112

Paolo Lucini, Optica, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/112

Idcirco senis post mensibus omnia rite
Instauranda iterum, et creta solidanda recenti.
Iam quae Naiadum thalamis, riguosque sub amnes
Saxa nitent, quaecumque iugis avulsa rubentes
Edunt scintillas, abstrusaque semina flammae
Emittunt ictu chalybis percussa, neque igni
Vertuntur niveam in calcem, sed protinus omni
Duritie posita teretes glomerantur in orbes,
Liquunturque, fluuntque, nives ceu montibus altis,
Aut glacies redeunte calor quem vere resolvit,
Protinus in vitream conflantur singula massam.
Attamen Aegypti riguis in vallibus arbos
Parva oritur iuncos inter tenuemque papyrum,
Chaly vocant Arabes, dixere Antyllida Graii.
Huius et enodes truncos, frondesque comantes
Dede igni, et longum vulcano incende furenti,
Dein lectos cineres immani pondere clavae
Tunde diu, et densi per aperta foramina cribri
Traiice: nec tamen hos satis impendisse labores.
At super irriguos fontes, undamque recentem
Invergunt liquidi mixtam cum faece lyaei,
Flammaque suggeritur costis undantis aheni,
Atque iterum in pelvi cinefactam Antyllida torrent,
Scilicet infusae donec pars maxima lymphae
Dispereat, tenuesque abeat resoluta per auras,
Atque impura imo sedeant corpuscula fundo.
Tum demum attritis immixtam Antyllin arenis

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
