# Optica 113

Paolo Lucini, Optica, 113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/113

Seponunt, rabidos et cum fert usus in ignes
Arentem iniiciunt massam; ac, mirabile visu!
Crystallum illimem flando levis halitus oris
Elicit, et formas ultro se vertit in omnes.
Quod si te phariae cineres Antyllidos olim
Deficient; urenda filix quae inculta per arva
Passim oritur, spinis nec non rubus asper acutis.
Quin et brassiceas stirpes, tristisque lupini
Vre foco fragiles calamos, silvamque sonantem,
Arentesque Mili stipulas. His rite subactis,
Continuo massam aspicies fervere caminis
Quam neque vis boreae, non halitus aëris ullus,
Nec ponti latices, nec massica vina lyaei
Insinuant sese; rutilis tamen undique telis
Pervia, et aetherio semper penetrabilis igni est.
Cumque educta focis iam rursus induruit, et cum
Fervet adhuc formasque volens se vertet in omnes.
Attamen incudem, atque ictus incude sonantes
Haud impune ferat; percussaque dissilit ultro
In tenuemque scobem atteritur: sed smiride duro,
Atque adamante diu varias insculpta figuras
Excipit, et crebro patitur se nempe poliri
Pumicis affrictu, atque in levia stamina duci,
Qualia bombicum possint aequare labores;
Saeclaque durando vincit, neque ponderis hilum
Disperit, innumeros superet licet illa per annos,
Nec turpive situ aut rubigine laeditur atra.

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
