Latin
OPTICAE
Paolo Lucini, Optica 115-2
Unproofread scanNot analysed yet
Obiectos viva referunt in imagine vultus.
At magis egregios Sophiae tamen extudit usus.
Hinc sibi iam lancesque parat, quibus aëra pendit,
Et varias caelique vices praesentit, et aestum,
Aestumque, pluviasque, et agentes frigora ventos.
Hinc triquetra effingit laevato lucida vitro
Prismata multiplices radiûm solventia textus;
Atque hyalo edidicit varias inducere formas,
Flexibus ut vastis reddant illapsa, ferantque
Tela oculis, sensusque velut sibi nacta recentes
Mens animi victrix pervadat, et omnia lustret.
Et novus en terris novus aethere panditur ordo,
Postquam oculis auctu grandescunt omnia miro.
Quaeque terunt quercus, nodosaque robora, quaeque
Concreti cariem erodunt animantia lactis
Cernere erit vasta sub imagine: iamque per arva
Cenomanûm credas, aut pascua laeta Tarenti
Ire boves, queis pingue caput, colloque recurvo
Lucet adeps, crassaque stupet farragine corpus,
Gramineumque solum tardo vestigia gressu
Firma premunt: pennisque Draco fulgentibus ardens
Fiet apis, qualem spelunca fovit in alta
Almia Rhodos, cui Gallus eques congressus, et hasta
Fulminea alatos humeros, et squamea frustra
Pressit terga diu; sed demum victor inanes
Attollentem iras, et vulnera saeva parantem
Stravit humo, et trepidos solvit formidine cives.