Latin · Dactylic hexameter
OPTICAE
Paolo Lucini, Optica 118
Unproofread scanNot analysed yet
At mihi naturae scrutanti impensius artes
Nescio qua mens acta fugit, feror aethera supra,
Et stupor attonitos sensusque artusque revincit
Est sua et exiguos frutices spectare voluptas,
Quos labefacta Ceres concreto humore, situque
Exesa, et circum lanugine tecta virenti
Progenerat: parva cernes in imagine silvas
Alcinoi; tot laeta suo de stipite surgunt
Arbuta, tam molli substernitur area loto.
Frondosaeque avium sedes, et vasta reperta
Robora in umbrosis nemorum pubentia silvis,
Quae sunt, quae fuerunt, quae mox in luminis auras
Succrescent, seris factura nepotibus umbram,
Seminis angusto duro sub cortice claudi.
Hic caulis latet, et foliorum immensa supellex,
Stirpesque, fructusque, et odorô germine flores,
Et concreta modis ramorum brachia miris
Membranae tunicaeque latent. Hinc credita terrae
Semina cum primo rumpuntur cortice, cumque
Dulcia iam omniparens tellus alimenta ministrat,
Panditur, atque omnis paullatim evolvitur arbos,
Explicat et ramos, et frondes explicat omnes,
Totque iterum promit, quot sunt sibi semina, plantas. Boogle cedk