Latin · Dactylic hexameter
OPTICAE
Paolo Lucini, Optica 121
Unproofread scanNot analysed yet
Audiit orantem; qualisque in montibus olim
Per nemora alta choros exercet, et undique circum
Formosae glomerantur Oreades, adstitit olli
Arcum humeris, hastamque manu, laterique pharetram
Gestans, et niveo suras evincta cothurno:
Tum sic orsa: Deos votis quid inanibus urges,
Aut quae te, Endymion, tam blanda insania Iudit?
Vos ignota latet magnae pars maxima terrae,
Attamen et caelum, et fugientia sidera longe
Quaeritis? At Superûm pater, atque hominum rex
Caelum interdixit mortalibus: ardua tantum
Dii potuere alia ex aliis in sidera ferri;
At quos ulla premit vitae mortalis egestas,
Haud impune suis quisquam de finibus ausit
Ferre pedem, et longe nativas linquere sedes.
Nec vero incassum spatiis Deus auctor iniquis
Condidit, et variis prudens a Sole removit
Sedibus aetherios orbes; nam commoda victu
Est aliis, aliis vicinia Solis obesset,
Inferretque necem populis. Nec pabula cuique
Non adsunt sua, quae reliquis animantibus essent
Exitio tamen, et mortem haud innoxia ferrent.
His vivo argento gravior fluit unda per imas
Convalles, graviorque auro seges aret in arvis,
Et pulchrae Veneris, Atlantiadaeque perustas
Incoluere plagas, duro quibus aemula ferro
Membra rigent, Solisque rota propiore calescunt.