Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
Paolo Lucini, Optica 13
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia, quae primum reputans felicibus ausis
Cassinides, certamque moram, terraeque, lovisque
Intervalla notans, rapidae admirabile Lucis
Iam metitur iter numeris, cursumque recenset
Solque pater rapidae septem labentibus horae
Momentis terras, atque aëra lumine vestit.
Sed quae immota suis scintillant sedibus astra
Per noctem, summoque nitent altissima caelo,
Ingentesque moras, spatiosaque tempora poscunt
Forsan et obliquum ter obit Sol aureus orbem,
Terque prius sua per vestigia volvitur annus,
Quam procul emisso contingat lumine terras
Inter inerrantes propiorque, et pulchrior ignes
Sirius. Aut ergo primaeva ab origine mundi
Protentum summis Deus edidit auctor ab astris
Sidereum iubar, aut umbris horrentibus aër
Obriguit, noctesque diu fluxere malignae.
Quin etiam ut pulchra Vranie caelestibus oris
Imperium sine fine tenet, neque limite certo
Clauditur, immensus nec metas novit Olympus
Forsitan hic ignota tenus per inane profundum
Astra latent, terras nec dum iubar attigit imas:
Atque novas ventura faces mirabitur aetas
Fulgere, et attoniti cernent nova signa nepotes,
Hos etiam Lucis motus per tempora certa
Saepius et facili potes hinc deprendere cura.
Nam passim incoepta procul a regione viarum