# Optica 17

Paolo Lucini, Optica, LIBER I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/17

Aera, atque excisae telluris ab ubere glebae
Candent, mox etiam in vitrum vertuntur opacum.
Collectusque tubis tenuis vocalibus aurae
Sibilus offensas violentius impulit aures,
Arvaque iam late circum, caelumque remugit.
Iam vero ut vocum septem discrimina, quamquam
Ducta per obliquos transverso calle decusses,
Impermixta meant, claususque cubilibus arctis
Aër innumeros fert auribus undique cantus,
Sic varios fremitus vortex tenuissimus idem
Excipere, et partes idem traducere in omnes
Aptus erit, variosque eadem feret unda colores.
At quamquam ipsa sibi concors natura videri
Sic queat; haud quidquam est fallax magis. Ergo age mecum
Contemplator, uti simul ac tremor exciit auras,
Confestim propiora fluens per corpora serpat
Impetus, et partes se se undique flectat in omnes.
Haud secus ut belli signum procul aere canoro
Increpuere tubae, non ulla obiecta morantur,
Saxa sonum, effususque fragor latera ardua circum
Assurgens vasti iuga montis, et omnia victor
Transvolitat loca, transque alpes diffunditur altas:
Pastor et opposita sonitum convallis in umbra
Accipiens iam cogit oves, et pascua nota
Deserit, in tutos fugiunt armenta recessus.
Hinc a Sole tremor liquidis semel excitus undis
Aetheris extemplo per inania lata necesse

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
