Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
Paolo Lucini, Optica 19
Unproofread scanNot analysed yet
Argenti vacuae curvo sub fornice nolae
Scintillant agitata: adamasque, ruberque pyropus,
Succinaque affrictu assiduo perducta coruscant.
Fermento excisae pinus, et in aëra surgens
Pinguibus e stagnis crassisque paludibus humor
Ardet, et aestiva sublati nocte vapores
Saepe faciem ducunt, flammasque imitantur Olympi.
Sulphuraque incendit repetitis ictibus incus
Aeratae reboans saevo sub pondere clavae;
Quique diu immissis per libera currus habenis
Aequora carpit iter, radiosque axesque rotarum
Corripiet flammis, celeres ni sistere motus
Aut rapidum properes restinguere fontibus ignem.
Quid pila, quam molli manus adprimit altera palma,
Alteraque in gyrum torquet, celerique rotarum
Turbine circumagit, parvo post tempore flammas
Innumeras, et mira oculis spectacula promit.
Namque rotante vitro, atque velocibus undique rivis
Nescio quae vis mira fluit, propiusque sine ullo
Attactu si quis digitos admovit et ora
Protinus erumpunt flammae, digitosque morantes,
Atque levi teneras perstringunt vulnere malas.
Nimirum ex hyalo corpuscula fusa rotanti
Dum rerum obiecta spatiis luctantur iniquis
Omnia inardescunt simul, et sub imagine flammae
Apparent nostros primum fugientia visus.
Saepe tamen rutilum putri de cortice lumen