# Optica 20

Paolo Lucini, Optica, LIBER I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/20

Ligna vomunt, quamquam tactu explorata rigescant,
Non ullumque iubar dant aera liquentia, quamquam
Incensas mora nulla manus tangentis adurant.
Scilicet ut rebus textus non omnibus idem est
Saepe levis motus, tactuque haud sensilis intus
Particulas ciet, atque in tenvia fila resolvit,
Vnde iubar: rapidum sed enim licet aera calorem
Concipiunt, aegre in tenuem resoluta fatiscunt
Illa scobem, tanta secum compage cohaerent
Semina, et ingenti se pondere nexa tuentur.
Esse igitur Solem rutilantiaque astra necesse est
Huic similes terras, verum quibus acrior intus
Saevit agens, messamque calor succendit inertem.
Ac velut Aetnaeis chalybes atque aera caminis
Cum nondum in teretes guttas liquuntur, et acri
Igne rubent, Solis moles compacta tenaxque
Aestuat, et radiorum imbres vomit aethere toto
Ignea scintillans. Ne te tamen illa fatiget
Cura, per immensos ne demum dedita tractus
Dispereat Sole exhausto Titania lampas.
Tu ne tanta time, quamquam Malabares olim
Purius ipse dies, ipsumque Hyperiona late
Septem oculis micuisse ferant, nunc unicus olli
Fulgeat, et raro conspergat lumine terras;
Atque adeo rebus metuant iam instare supremum
Exitium, in vetus atque chaos iam cuncta referri.
Ac trepidam ut tanta solvas formidine mentem,
Proderit in primis parvo quam pondere constent, Quamque per exigua Titania semina mole Quaerere. Nonne vides parva ut procul undique lychni

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
