Latin · Dactylic hexameter
LIBER I
Paolo Lucini, Optica 26
Unproofread scanNot analysed yet
Damna tulit, vel quod nonnulla errantibus aetris
In radios effusa leves pars Solis adhaesit,
Vel quod in immensas iam evanuit aetheris oras,
Tum vero absorti reparant Titana cometae.
Scilicet hos natura parens discrevit in usus
Immensos astrorum orbes, qui saepe profundum
Aethera dimensi magnos per inania motus
Saepe cient, spatia et terris propiora, viasque
Dum tranant, Solemque petunt defluxibus auras
Augent, et nimiis tunc Iuppiter humidus austris
Terrarum ingentes tractus, camposque solutis
Imbribus, et pelago late premit arva sonanti,
Et gravia antiquae redeunt iam saecula Pyrrae.
Inque vices terras reduces a Sole perurunt,
Atque diu e gelidis sine nubibus aestuat aër
Incensus, nec rite suos aut fontibus imbres
Suppetit, aut pluviis arentia temperat arva:
Sed passim aetates magnae conduntur, et amnes
Arescunt, victumque negat seges aegra colonis;
Atque iterum currus bene non rexisse paternos
Magnanimum frustra querimur Phaethonta poëtae.
Sed postquam longum per iter spatia ardua caeli
Traiecere diu, post demum ingentia saecla
Iam motu pereunte suo, et vi Solis inertem
Exsuperante fugam, sedes volvuntur ad imas
In praecepsque ruunt, ultroque recentia Soli
Pabula sufficiunt. Hìc tu tamen unde per auras