# Optica 27

Paolo Lucini, Optica, LIBER I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/27

Aetherias tanto lumen fluet impete, quaeres.
Sunt geminae rerum vires, quae nocte profunda
Emersere recens eductae in luminis auras.
Altera complexa fovet, aut in mutua ducit
Oscula res longe positas; verum altera nodos,
Amplexusque odit crudelis, et obvia quaeque
Reppulit, et certis procul a contactibus arcet.
Praecipue miros crepitantibus excita flammis
Effectus ciet, atque aestu resoluta furenti
Eminus in liquidas corpuscula disiicit auras.
Nam quae limitibus certis se mutua nectunt
Turbatis agitata diu dum motibus ultro
Pergunt, et fines praetergrediuntur amicos,
Qua vis illa trahens iam deficit, impete summo
Arcentur. Rutilo sic spicula Solis ab orbe
Prosiluere, viam nullus per inane quietum
Tardat obex, rapidoque patent vacua omnia cursu.
Ipse aer vastis qui terram amplexibus ambit,
Vt brevia incertae docuere crepuscula noctis,
Rarescit sensim, et iam non spirabilis ulli
Terrarum extremo convexa volumine cingit.
Nec vanos mihi finge metus, neve aethera quamdam
Obiice, qui rapida vertigine Solis ad ortum
Fertur ab occasu, et qua aries, et qua aurea
fulget
Libra parallelos hinc inde retectus in orbes
Tollitur, et vastas circumrotat impete terras;
Ac ne forte (nefas) inimicum rebus inane
Deliteat, late circum spatia omnia replet.
Malim ego vectandas elephantum imponere dorso
Astrorum moles, rapido hoc quam turbine caelum
Obruere, et rerum spatia omnia plena fateri.
Motibus haud quidquam est nocuum magis; ipsaque vulgo

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
