# Optica 35

Paolo Lucini, Optica, LIBER II. 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/35

Quamquam etiam inceptis cum devia cursibus errant
Corporaque in gyros flectuntur inertia, nunquam
Non rectum meditantur iter Mox stuppea tendit
Vincla silex, tortae simul et velocia fundae
Verbera dissiluere manu, quae munere centri
Fungitur, excussisque patet sibi liber habenis
Exitus, ecce fuga spatia obvia findit, et auras
Aeternumque ruat, coepto ni tramite rursum
Flecteret extera vis, aut pondere noxius aër,
Aut scabrum per iter via facta volatile telum
Sisteret, et motum paullatim extingueret omnem.
Quippe brevi quamquam post tempore desinat omnis.
Impetus, et funda lapides, aut missa tonanti
Ara tubo, motu demum pereunte residant;
Haud animum inducas, ut inertia pondera rerum
Motum odisse putes, ferrique cupidine pacis.
Ollis nullus amor, non ulla est cura quietis
Insita, sed iugis sedes vis urget ad imas
Corpora, sed terras circum qui plurimus errat:
Carpit enim vires aër, atque obiice crebro
Innectitque moras, et fraena ruentibus addit.
Atque adeo qua nullus obex, qua noxius aër
Deficit, aeternos pergunt traducere cursus
Sidera, nec rapidis requies datur ulla cometis
Per vacuos caeli tractus, et inane profundum.
Sed neque te lateat, centro ut radiante vicissim
Incipiant sociis secedere tela relictis.

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
