Latin · Dactylic hexameter
LIBER II. 45
Paolo Lucini, Optica 39
Unproofread scanNot analysed yet
Vndique terrigenae quo circumfundimur, altis
Non secus ac nantum muta agmina Doridos undis,
Protinus haud aequis quae flexibus aëris axem
Tela secant, primo torquentur devia calle.
Et quamquam ingeniis investigata Sophorum
Caussa diu, in volucres ventos tamen excidit omnis
Effusus labor: haec donec felicia magnum
Saecla tulere virum, quo nempe sagacior alter
Non fuit, ignotas sua per vestigia caussas
Quaerere, transacto nec fortunatior aevo
Pandere res alta terra, aut caligine mersas.
Nec vetus aut Babylon, aut prisca Aegyptus, et Hellas