# Optica 40-2

Paolo Lucini, Optica, LIBER II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/40-2

Victaque iam numeros Phoebe legesque recepit.
Salve ingens decus Angligenum, tu maxima nobis
Suppeditas inventa, tuisque ex, inclyte, chartis
Pulchrior egregias Sophia informatur ad artes.
Ipsa tibi totum Vranie patefecit olympum,
Ipsa suas et opes, et luminis abdita Phoebus,
Primaevasque tibi queis conficit omnia leges
Prodidit, atque omni natura ex parte retecta est.
Te sine nil magnum ratio meditatur et audet.
Hinc memores tibi serta damus, tibi thuris honores
Francigenumque Arabumque tibi de gente trophaea
Extulit, et cultis unum te Europa lyceis
Miraturque, auditque ultro, assurgetque docenti
Salve iterum, et pavido tua dum vestigia gressu
Pone sequor, me siste super radiantis olympi
Limina, sidereasque domos: iuvat ire per omnem
Naturam, viresque novas, nova foedera rerum
Victorem emenso tecum deducere olympo.
Scilicet hinc demum refractae Lucis origo
Omnis et eventus tanti via prima patescet.
Ergo alte vestiga oculis, motusque, viasque
Et quos astrorum caelo chorus erret in orbes
Contemplare diu; trahere ipsa, trahique vicissim
Sidera, et arcano deprendes foedere duci.
Nempe ubi cum primis errantia condidit astra
Ipse manu magna rerum sator aethere in altum
Impulit, impulsu quo concita tramite recto

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
