Latin · Dactylic hexameter
LIBER II
Paolo Lucini, Optica 41
Unproofread scanNot analysed yet
Corripuere viam, sed enim ne sparsa profundum
Errarent per inane, et olympi ut Daedala moles
Constaret, mox fraena dedit, certisque revinxit
Legibus, aeternamque fugam, aeternosque recessus
Atque vagos certa intersepta coërcuit orbes.
Scilicet et Phoebo vires Deus auctor, et astris
Addidit, ut quodvis sibi circumfusa retentet
Corpora, et arcanis rapiat fugientia vinclis.
Ac dum rite fugam vis insita, et impetus ille
Inditus a prima nascentis origine mundi
Molitur coeptum per iter; vis extera praesto est,
Quae profugos orbes, et inertia torqueat astra,
In praecepsque ferat coepto de calle, trahatque
Perpetuum: hinc vires mediam inter utrasque necesse