# Optica 43

Paolo Lucini, Optica, LIBER II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/43

Imposita haec levibus mirabere corpora cymbis
Et conserre gradum, et certo se limite iungi.
Moribus haud aliis, et sidera quaeque trahuntur,
Inque vicem Titana trahunt: vis mutua caelo
Imperat, et miro simul omnia foedere nectit.
Quamquam aversa tamen consistat robore iuncto
Astrorum comitumque cohors, Hyperiona frustra
Audeat, aut centro deducere longius optet.
Ille sua stat mole, et vix non omnia temnit
Sidera, tam ingenti se circumvolvitur orbe.
Interea chorus astrorum vertigine vasta
Itque reditque viam, Solemque attracta coronant.
Sic gravium passim descensibus obvia fertur
Terra parens; sed enim quia pondere vasto
Praestat, et aequari motus utrinque necesse est
Oppositos, attracta silex velocius auras
Praetereat, tanto dum segnius ordine verso,
Quo gravius sibi pondus inest, fert obvia sese
Terra ingens, visusque latet nil sensilis omnes.
Nec non et comitum Saturnus, et aurea magni
Stella Iovis vires audit, sequiturque trahentes.
Sed neque carminibus neglecta silebere nostris
Vndarum Pelagique potens, cui caerula Thetis
Oceanusque, omnis cui rerum obtemperat humor
Noctis honos, vastaeque comes fidissima terrae.
Scilicet hinc ratio, atque omnis iam caussa petenda est,
Cur nunc alta tument, nunc aequoris unda relabens
Diffugit, et nautis suspectas nudet arenas.
Denique cur certis violentior aequoris aestus
Temporibusque, locisque furit, terrisque minatur
Altior, et Pelago obducit sola vasta profundo.
Nam qua caeruleis propior super imminet undis
Luna, fluit cumuloque ingens se attollit aquae mons, Cuius apex motusque Deae, cursusque sequutus, Tempore quo Phoebe terras obit omnia circum Perlustrat maria, et collectos undique fluctus Volvit agens. Sed nunquam aestu magis aucta sonanti
Exultant vada, quam plenis cum cornibus errat
Cynthia, cumque suum rediens nova circumit orbem
Praesertim mundi si tum polus unus et alter
Nocte caret: tunc Solis enim vicinia maior,
Et Phoebo coniuncta soror, visque addita demum
Hoc facit, oppositasque potentius attrahit undas.
Vis tamen haec centro quo longius acta recessit,
Segnius inceptum circumvolventibus astris
Flectit iter: cumque haud spatiis Deus auctor in isdem Condidit, et variis prudens a Sole removit Sedibus aetherios orbes, ita tempore iniquo

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
