Latin · Dactylic hexameter
LIBER II
Paolo Lucini, Optica 46
Unproofread scanNot analysed yet
Lunai sedes si quis deferret in altas;
Continuo celsamque Pharon, solidasque columnas,
Aut Vaticanae sublatum Pantheon aedi
Immanemque tholum zephyri levis aura sonantis
Sterneret, ac nullam mollis ceu vellera lanae
Perniciem, nullas ferrent innoxia caedes
Aerea laethiferum tormenta imitantia fulmen.
Iam genus id vires aliae per corpora vulgo
Haud incerta sui pandunt vestigia, si quis
Naturam exploret, animumque per omnia verset.
Ilinc alia in teretes liquentia corpora guttas
Amne fluunt, alia et nexus divulsa priores
Mox repetunt, et pressa manu, vel tensa repente
Dissiluere, rigent alia, et compagibus arctis
Iuncta simul findi penitus frangive repugnant.
Hinc haustus liquor, et vitalis in arbuta succus
Diditur, hinc Chymies ortum miracula ducunt.
Hinc tamen in primis refractae exordia Lucis
Angligena monstrante viam repetenda docemur.
Vix igitur telis radiantibus aëra summum
Attigit, actutum vires epota trahentes
Sentiet. Ast rectis qua flexibus aëris axem
Diffidit illabens, quoniam undique viribus aequis
Circumsepta fluit, sic tramite semper eodem
Vrget iter: liquidas qua vero obliquius auras
Lapsa subit, mora nulla, vocat quo densior aër,
Ad perpendiculum primo detorta capessit