Latin
LIBER II
Paolo Lucini, Optica 56
Unproofread scanNot analysed yet
Ingentes spiras, elementaque mobilis aurae
Iam constare sibi, ut non ulla foramina praesto
Nulli aditus, rutilis pateat via nulla sagittis.
Sed demum hos Lucis reditus spectabis, ubi omnem
Rite Boylaeus dimoverit aëra fornix,
Eque hyalo in vacuas successerit obvia sedes.
Cumque animadvertas, solido nec ab obiice rerum
Fulgentes radios, nec ab aëre posse repelli,
Accipe nunc verae quae sint ab origine caussae.
Iamque age multiplices per corpora quaeque meatus
Interiore sinu summoque in fronte patescunt.
Traiicit oppositas lances, et ahenea magnes
Fercula, semotumque trahit post denique ferrum.
Traiicit et vitreas lini de semine pressus
Saepe latex phialas, fulvo et cum densius auro
Nil tellure ferat rerum natura creatrix
Quam facile argento tamen est penetrabile vivo.
Quid cum ingens aureum crebris quatit ictibus orbem
Malleus, et clausas multa vi comprimit unda?
Continuo stringi impatiens elabitur humor
Mille viis, crebrae distillant undique guttae,
Quin usquam ruptave globus compage fatiscat
Aureus, aut rimas usquam diducat hiantes.
Omnia vere igitur rutilae mage pervia Luci,
Quam super infusis sint cola liquoribus, et quam
Belgica fontanae sit pervia carbasus undae.
Iam vero spatiis aut erret inanibus, aut qua
Momentis gravitas per corpora diditur aequis, Lux neque fracta viam torquet, neque flexa resultat.
Sic ubi marmoreo ludunt vaga flumina labro,
Illimesque fluunt undae, neque frondibus arbos
Deciduis, neque pota lacus armenta quietos
Turbavere, aequis sed quae sibi mutua adhaerent
Viribus, atque aequo strata humida pondere constant;