# Optica 62

Paolo Lucini, Optica, LIBER II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/62

Quaeque comas roseo flammantes explicat igni
Pulchra Ananas, qua nulla viret formosior arbos,
Nullaque tam gratos terrae parit ubere foetus,
Aut olim Isacidis concessam munere Divûm
Quae possit variis aequare soporibus escam.
Sunt quibus et torrens rapidis fornacibus ignis
Intima detexit cunctarum exordia rerum.
Iamque invisa olim medicos dat aranea succos,
Dat nova velleribus nil decedentia serum
Vellera, seu niveas strophio velare papillas,
Aëra seu gelidum teneris defendere palmis
Iuverit, aut tenui suras ornare cothurno.
Anglum electrica vis iam dudum exercet, et audet
Impavidum caelo caput obiectare tonanti.
Edomuit iam tela Iovis, interque procellas
Ducit fulmineum foeta de nube vaporem,
Quo vires sine caede suas absumat, et ignem
Lethiferum, atque hominum discat iam parcere vitae.
Nec mora, nec requies studia inter talia, quin aut
Prisca patrum illustrent inventa, ipsique recentes
Extundant caussas, exactaque saecula vincant.
O fortunatos nimium queis nulla voluptas
Gratior aetherios quam contemplarier orbes,
Atque astris, patrioque animos assuescere caelo.
Quosque tot effectus varii, quosque ipsius alma
Naturae species, atque hic pulcherrimus ordo
Concilio miscet Superûm, et quam grandis origo
OPTICAE LIB. II. 828
Hac lateat mira rerum sub imagine norunt.
Non illis dubiam torquet sententia mentem
Anne Deus, fatone regat fortuna, neque illos
Vana superstitio turpi formidine terret.

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
