Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIVS
Paolo Lucini, Optica 64-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vos etiam illimi ex hyalo conflata canemus
Prismata multiplices radiûm solventia textus,
Vnde nova ingressus hominum experientia coepit,
Et ratio omnigenûm patefacta est vera colorum.
Quippe olim studiis docuit concordibus ingens
Gallia, tam varias radiis effulgere formas,
Quod variis affecta modis Lux inter eundum
Cuncta queat subito verti in miracula rerum,
Ostrumque, auricomumque crocum, laetumque virorem,
Caeruleamque Thetin, violasque imitetur, et omnes
Ipsa quidem simplex sit idonea ducere vultus.
Nunc vero quam cuncta secus: non suave rubenti
Murice, nec croceo tingit flammantia luto
Spicula, cum rebus depulsa reflectitur, aut cum
Fracta meat: sed enim externi nihil indiga motus,
Secum una omnigenos defert a Sole colores.
Ac veluti Paphiae cinctus, et zona Diones