Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIVS
Paolo Lucini, Optica 68
Unproofread scanNot analysed yet
Nondum Sole novo, nondum cedentibus astris.
Denique in extremo diffulgens purpura limbo
Purpura lucidulis non concessura hyacinthis
Consequitur. Nequeant expleri corda tuendo
Iam varias Titanis opes, tam viva colorum
Semina, tam pulchro digestas ordine formas.
Vnde autem spectantum oculis ea mira repente
Obiicitur species, aut cur Hyperionis orbe
Longior hìc, et lata minus scintillat imago?
Anne novos triquetro Lux prismate fracta colores
Induit, atque novas temere dispersa figuras?
An vero quae fila prius commixta latebant,
Mutua detexunt se se, et franguntur iniquis
Flexibus, atque ita quodque suo se in lumine prodit?