# Optica 68-2

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/68-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/68-2

Verum rebus in his nequidquam oracula mentis
Quaerimus, et litem dirimat natura necesse est
Explorata diu, verumque subacta fateri.
Nec tibi sit labor inceptas protendere curas
Longius: invitant dulces e prismate formae
Emissae, invitat praesens fortuna laborum.
Ergo age sublapsam per aperta foramina Lucem
Alterum in alterius transversi prismatis axem
Prisma ferat, prius in niveo quam pariete rursum
Luminibus septem iubeat splendescere formas.
Hinc quae victa tibi, aut victrix sit caussa, patebit. Nam si tela prius lumen dispersa rotundum Solis in oblongi speciem vertere cylindri,
Prismate transverso iam nunc detorta necesse est
Latius effundant sese, atque in pariete pictam
Effigiem mox aequa tibi latera undique claudant
Sin autem filis iubar haud aequalibus almum
Constat; et obliquo spatium cum densius ictu
Traiiciunt, certo naturae foedere sedes
In varias variis sub flexibus avia tendunt;
Nunc quoque ab incepto magis haec magis illa recedent
Tramite, et effigies obliqua fronte necesse est
In latus alterutrum paullum inclinata recumbat
Caetera talis erat, qualem sese ante videndam
Prodidit, et vultus servabit fida priores.
Nunc age, quae veri fuerit sententia compos,
Perlegere est oculis. Viden, ut magis avius errat
Purpureus color, et filis minus omnibus ostrum
Flectit iter, variisque nitent quae praedita formis

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
