# Optica 70

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/70

Altius apparent violae, depressius ostrum,
Et frustra in totidem bicolor se linea scindit.
Sin qua nigra micant vaccinia, caerulus ignis,
Et viror, et reliquae succedant ordine formae;
Tum magis atque magis coëant disiuncta vicissim
Segmina, flammanti donec iam concolor ostro
Integra continuo fulgebit taenia nexu.
Quae cum sic habeant, ultro fateare necesse est,
Multiplicem Solis radiis, variamque subesse
Naturam, aequali nec frangier ignea flexu
Spicula, quae variis imbuta coloribus ardent.
Praeterea et phariam cum vitra imitantia lentem
Tela retexta meant, non unquam in sedibus isdem
Convenere simul: vitrea sed longius ostrum
Lente coit, propiusque viror, propiusque nigrantes
Coguntur violae, et parvum densantur in orbem.
Haud ita perspicuum tamen est, nec caussa petescit
Certa satis, cur quaeque suos ea denique flexus
Optent aetheriae septem discrimina Lucis.
Heu nunquam omnino longos solata labores
Se prodit natura: suos habet illa recessus,
Quo nequidquam hebetes ausint se immittere sensus,
Vllius aut ratio valeat perrumpere opis vi.
Ceu cum velivolae ad hyperboream Amphitritem
Tendunt ire rates, gelidasque adnare sub arctos
Remigio audaci; postquam labor omnis, et omnes
Exhaustae vires; obstat Thetis invia coeptis
Grandibus, et concreta gelu maria alta profundo.
Fors igitur variis moles non aequa, nec aequum
Pondus inest radiis, triquetrumque levissima vitrum Valdius incepto detorquet spicula cursu. Quid quid id est, primo quae longius acta capessunt

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
