Latin · Dactylic hexameter
LIBER TERTIVS
Paolo Lucini, Optica 72
Unproofread scanNot analysed yet
Aut cyanum, aut violas, aut lutea traiice tela.
Haud porro, ut radiis mos est non ante retextis,
Simplex quisque color variis sub flexibus exit,
Aut tenues rursum in fibras diffusus aberrat.
Et quamquam tibi mille artes, tibi prismata centum
Sint praesto; nunquam flexus non servat eosdem.
Ac teriti Solis referens in imagine vultus,
Semper in integrum se circumvolvitur orbem.
Nec vero incassum Deus hanc ita texuit auctor
Congeriem radiorum; ita mira Daedalus arte
Implicuit, viresque dedit non omnibus aequas.
Nam varias sic pandere opes potuere, decusque
Ingenitum exerere, et proprios sic prodere vultus
Novi equidem, quibus illa diu sententia sedit,
Prismate detextis miscerier ignibus umbras,
Atque ita tam varios ea ducere fila colores.
At facilis labor est haec falsa insomnia mentis
Discutere. Oppositae tu protinus obiice lamnae
Sublege detextum silis rutilantibus ostrum.
Aurea confestim diffulgent stamina in imo
Margine, et externam lambunt iam cominus umbram:
Nec tamen in roseum Lux aurea vertitur ostrum.