# Optica 77

Paolo Lucini, Optica, LIBER TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paolo-lucini/optica/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paolo-lucini/optica/77

Si tamen inter se fuerint ea foedere certo
Mixta simul; suevere novas contexere formas,
Quae ingenitos Solis radios imitentur, et ipse
In nova serta sibi non dedignetur Apollo.
Flammantique ostro cum luteus additur ignis;
Illa quidem species detexto concolor auro
Fulgurat actutum, visusque simillima fallit.
Ast insincerum vix prismate frangitur aurum,
Solvitur, atque rosas prodit mora nulla latentes.
Non secus ac vivi argenti corpuscula flammas
Vt primum sensere, fugam dilapsa capessunt,
Exsuperantque moras omnes, vincla omnia solvunt,
Et socium in rapida linquunt fornace metallum.
Immixtusque croco cyanus viret, atque hyacinthis
Murice perfusis lutoque auroque micanti,
Confestim varios mentitur purpura vultus.
Seu vero omnigenûm radiantia fila colorum
Sponte sua coëant, vitreae seu munere lentis;
Anteeunt candore nives, velut aethere ab alto
Cum primum fluit, et terras Lux fertur ad imas.
Haud quia tum radiis subsit color omnibus unus:
Sed tenui distincta morae discrimine raptim
Stamina succedunt, et nuncia tempore eodem
Omnigenûm radiorum animis se prodit imago.
Vt quondam incensum rapida vertigine torrem
Cum puer in gyrum torquet, depictus ocellis
Splendor et impressi resident vestigia motus,

---

Paolo Lucini, Optica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Optica.
